- ZIGEUNI
- ZIGEUNIGermanis dicuntur, qui alias Cingari; apud Gallos et Anglos Aegyptii: Belgis Heydens, id est, Ethnici: Hispanis Gittani: Colluvies variarum gentium nusquam habitans, et Aegyptiorum aut Nubianorum nomen mentita. Profitentur enim se ex in feriori Aegypto aut Nubia ortos, atque ad erraticum hoc vitae genus divinitus damnatos esse, quod Maiores ipsorum olim Beatam Virginem cum infante Iesu hospitiô excipere recusaverint, Aventin. Annal. l. 7. In Galliam cum primo venirent, praetexuerunt vagationem suam esse septem annorum paenitentiam, a Pontifice Rom. ipsis impositam, ob apostasiam a fide Christiana ad Muhammedismum, nec septennium istud finiri, sed perpetuâ successione renovari, Paschas. Liv. 4. des Recherches de la Fr. Quorum quidquid sit, fieri potuit, ut errones eiusmodi calamitatibus bellicis primum ex Nubia et conterminis regionibus expulsi, et iam antea eroneo vitae generi assueti, post longas ambages, in Circum-Danubianas regiones se effuderint, ibique ad tempus oberraverint, donec per Hungariam in Bohemiam, Germaniam, Galliam aliasque regiones spargerentur: quibus fuccedenti tempore varii errones, ex gentibus illis, ubi aliquandiu moram traxêre, admixti sunt. Primum autem Occidentalibus Europae tractibus innotuerunt, circa A. C. 1417. Spondan. in Auctuario Chronol. ad Epitomen Annal. Baronii, aban. 1418. ubi refert, mentiri illos, se descendisse ex urbis Singarae in Mesoporamia incolis, quos a Iuliano Apostata inde pulsos postmodum vagabundâ hâc vitâ distrahi oportuerit. E Gallia hi regiô edictô A. C. 1561. exclusi sunt: cumque in Hispania longe lateque grassarentur, a Ferdinando iam A. C: 1492. coerceri coeperunt. In Germania quoque, in Zigeunos, tamquam proditores et arcanorum exploratores, Comitiorum severitas incubuit. E Brabantia, sub poena capitis bonorumque Caroli V. edictô exturbati sunt: ut et ex Hollandia, Curiae decretô, A. C. 1582. sic et aliis e regionibus, utpote publici grassatores, furtique ac Magiae rei, exesse iubentur. His prisci Nomades, Scenitae ac Saraceni, hodieque in imperio Turcico Torlaqui, errones ac impostores, non absimiles sunt, quos a Baiazethe A. C. 1494. proscriptos esse Historici referunt; vide Leunclav. Pand. Turc. n. 175. et Camerr. Cent. 2. c. 75. Plura de Zigeunis, vide apud Ahasuerum Fritschium, tract. peculiari, de Zigeunis, Voetium, tom. 2. Disput. de Gentilismo, ubi de religione, baptismo et lingua eorum inprimis agit, Christ. Beomannum, Histor. Orbis terrar. Geograph. et Civil. c. 9. sect. 4. de Moribus Gentium, §. 4. etc. ut et supra in voce Zeugitana.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.